Mahmudus (nomen)

Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat.

Mahmudus[1] est praenomen originis arabicae (محمود‎, Maḥmūd, "laudabilis") a trium consonantium radice Ḥ-M-D ("laus") deductum. Quamvis radix sit eadem Mahometi ( محمد, muḥammad, "laude dignus") et Ahmedi (أحمد, ʾaḥmad, "laude dignissimus" aut "Deum maxime laudans"), nomina sunt distinguenda.

Forma feminini generis est Mahmuda.

  1. nominis forma Latina attestata est apud Ad Summum Pontificem ..., 1869

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy